Text Information

Signature: Ba Va 28:1

Original Title: P. Virgilii Maro- / NIS ÆNEIDOS LIBER / DVODECIMVS.

Place: Leuven

Publication Year: 1549

Page: fol. Diijv = fol. 24v (vv. 698-723)

Comment:

Professor

Name: Petrus Nannius


Annotator

Name: Nicolaus (II) Episcopius

Previous Page
Next Page

Images:

Text & notes:

Text

Table

Annotations



Deserit & muros, & summas deserit arces:
Præcipitatq[ue] moras omnes: opera omnia rumpit
Lætitia exultans, horrendumq[ue] intonat armis.
Quantus Athos, aut quantus Eryx, aut ipse coruscis
Cum fremit ilicibus quantus, gaudetq[ue] niuali
Vertice se attollens pater Apenninus ad auras.
Iam verò & Rutuli certatim, & Troes, & omnes
Conuertêre oculos Itali, quiq[ue] alta tenebant
Mœnia, quiq[ue] imos pulsabant ariete muros:
Armáque deposuêre humeris, stupet ipse Latinus
Ingentes genitos diuersis partibus orbis
Inter se coijsse viros, & decernere ferro.
Atque illi, vt vacuo patuerunt æquore campi,
Procursu rapido coniectis eminus hastis,
Inuadunt Martem clypeis, atque ære sonoro.
Dat gemitum tellus: tum crebros ensibus ictus
Congeminant: fors & virtus miscentur in vnum.
Ac velut ingenti Syla, summóue Taburno
Cum duo conuersis inimica in prælia tauri
Frontibus incurrunt, pauidi cessere magistri:
Stat pecus omne metu mutum, mussantq[ue] iuuencæ,
Quis pecori imperitet, que[m] tota armenta sequantur.
Illi inter sese multa vi vulnera miscent,
Cornuaq[ue] obnixi infigunt: & sanguine largo
Colla, armosque lauant: gemitu nemus omne remugit.
Haud aliter Tros Aeneas, & Daunius Heros
Concur-
ID Word
3587 quantus
3588 horrendumq[ue]
3590 arces
3591 Præcipitatq[ue]
3592 opera
3593 exultans
3594 intonat
3595 Quantus
3596 coruscis
3597 niuali
3598 Vertice
3599 ad auras
3600 certatim
3601 Troes
3602 Conuertêre
3603 ariete
3604 Armáque
3605 stupet
3606 genitos
3607 partibus
3608 coijsse
3609 vt vacuo patuerunt æquore campi
3610 patuerunt
3611 æquore
3612 rapido
3613 coniectis
3614 eminus
3615 Inuadunt
3616 Martem
3617 ære
3618 sonoro
3619 Congeminant
3620 fors
3621 Syla
3622 summóue
3623 Taburno
3625 inimica in prælia
3626 incurrunt
3627 magistri
3628 pauidi
3629 Stat pecus omne
3630 mussantq[ue]
3631 iuuencæ
3632 imperitet
3633 sequantur
3634 Illi
3635 miscent
3636 obnixi
3637 largo
3638 armosque
3639 lauant
3640 gemitu
3641 remugit
3642 Quantus Athos
3643 summas deserit arces
3644 attollens pater
3645 Apenninus
3646 Mœnia, quiq[ue] imos pulsabant ariete muros
3647 Dat gemitum tellus
3648 quantus Eryx
3649 Armáque deposuêre humeris
3650 genitos diuersis partibus orbis
3651 Inter se coijsse viros, & decernere ferro
3652 & decernere ferro
3653 fors & virtus miscentur in vnum
3654 Ac velut ingenti Syla
3655 summóue Taburno
3656 Stat pecus omne metu mutum, mussantq[ue] iuuencæ
3657 ariete muros

Annotation ID:

Stable URI:

Annotation Info:

Click on the marked annotation to pin this panel.

ID:

Line:

Related annotations:

Annotated word:

Diplomatic transcription:

Translation:

Comment:

Passage:

Source:

Work:

Position:

Contents:

# words and symbols:

Deleted letters and symbols:

Context:


DaLeT is licensed under CC BY-NC-SA 4.0